Roman Love Songs (2016)

Text

I.
sic erit: haeserunt tenues in corde sagittae,
et possessa ferus pectora versat Amor.
cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
cedamus: leve fit, quod bene fertur, onus.

militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;
crede mihi, militat omnis amans.

II.
vivamus atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, dein milia altera
dein, cum milia fecerimus
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

III.
quos petiere duces animos in milite forti,
hos petit in socio bella puella viro.
pervigilant ambo; terra requiescit uterque—
ille fores dominae servat, at ille ducis.
militis officium longa est via; mitte puellam,
strenuus exempto fine sequetur amans.
ibit in adversos montes duplicataque nimbo
flumina, congestas exteret ille nives,
nec freta pressurus tumidos causabitur Euros
aptave verrendis sidera quaeret aquis.
quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis
et denso mixtas perferet imbre nives?

mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt,
quosque neges umquam posse iacere, cadunt.

General Information

Movements:
I. Sagittae Amoris
II. Vivamus, Atque Amemus
III. Sequetur

Text: I. Excerpts from Amores I.2 and I.9 by Publius Ovidius Naso (16 BCE); II. Excerpts from Carmina 5 by Gaius Valerius Catullus (c. 65 BCE), III. Excerpts from Amores I.9 by Publius Ovidius Naso (16 BCE)
Commissioner: Written for Karen Wemhoener
Written: April – June, 2016
Duration: ca. 8’
Instrumentation: soprano + pf

Performance History

June 2, 2018: II. ‘Vivamus, Atque Amemus’ performed by Karen Wemhoener (soprano) and Jared Schwartz (piano) at Canyon Creek Presbyterian Church, Richardson, TX
July 15, 2016: Karen Wemhoener (soprano), Benjamin Beckman (piano) at the Shed, Interlochen Center for the Arts, Interlochen, MI (World Premiere)

Full recording available upon request. Please use the contact form linked in the menu above, or email me at ben.beckman@yale.edu.